Latin
CAPVT II
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 129
Unproofread scanNot analysed yet
Et hoc modo mistum non minus ratione elementorum esset corpus simplex, quàm elementa; quia, licèt ex quatuor elementis esset materia: tamen quia materia ignis, aëris, aquae, terrae non differt, forma verò (ex istorum sententia) ignis, aeris, aquae, terrae non ampliùs adesset, mistum corpus simplex esset. Ut verò etiam quae contrà obiici solent, dispiciamus; si inquiratur, quae rationes fuerint; quae Aristotelem moverint, ut ab antiquis secessionem fecerit, &à communi sui seculi &majorum sententia recesserit, nulla, quae alicuius momenti sit, reperitur, nisi quam praecipuè, 1. de generat. &corrupt. cap. 10. &2. de generat. &corrupi. cap. 7. proponit, estque haec: quòd putat, ex antiquorum opinione hoc absurdi sequi, quod quaelibet pars misti non esset mista, &quod ex qualibet parte misti non possint quatuor elementa extrahi. Verùm respondebunt Antiqui, id fieri non debere, &Aristotelis hanc esse hypothesin, &ipsum pro fundamento ponere quod in controversia est. Etenim contra naturam mistionis videtur haec assertio. Si enim mistio sit, quae miscentur, simplicia sint, necesse est.