Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 154
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque animantium, stirpium, lapidum, &metallorum omnium, quaecunque &fuerunt &esse possunt, formas una coeli forma potestate comprehendit, &innumerabilibus illa quasi gravida formis omnia gignit &fundit ex sese: una illius vis &facultas, prae se fert omnium caducorum vires, quae vel olim comparuerunt, vel posthac unquam comparebunt. Has autem mundi vector spiritus coelo in totam universitatem diffusus, rebus omnibus impertit, simul &speciem, &nativum vitalemque calorem gignendis illis, atque conservandis accommodatum. Is omnia continet, omnia calore, vitaque fovet, ut nihil usquam non sit huius ubertate confertum. Huius vi &ope &inanima quaeque per se sunt, &animata sui quaeque generis animam habent, alia quidem nutrientem, alia sentientem, alia mentis rationisque participem. Sic illa sese rebus accommodat, sic singularum naturis inservit, ut quantum cujusque natura &conditio desiderat, quantum ipsa subjecti praeparatio ferre potest, tantundem illa exhibeat. Sol quanquam abest longissime; adversis tamen corporibus lumen sic impertit, ut niteant, splendeantque illa fulgoribus: sed alite aqua, aliter lapis, aliter lignum, aliter argentum. Ita propemodum &vis illa coelitus demissa omnibus quidem est vitalis, sed ita, ut aliis tantum hoc largiatur, ut sint, aliis, ut animam insuper habeant, idque aut nutrientem, aut sentientem, aut mentis compotem: non enim uno modo ab omnibus illa suscipitur. Sed &hoc velim postremo admonere, ne illam quidem ipsam vim semper suisimilem esse, &uno se semper modo rebus exhibere, sed aliàs aliter, pro stellarum statu multiformi, quarum commistio, complexioque plerumque evariat, tametsi vectoris spiritus una est &impermutabilis substantia.