Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 155
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri igitur non potest, quod quidam interpretatur, mundi spiritum vitam statumque rebus omnibus sic impertiri, ut ne minimam quidem astrorum opem desideret. Hoc si est, cur, quaeso, non similia, &similiter perpetuo generet, cum semper aequè praesens rebus adsit. Haec Fernelius. Argumenta autem quibus suam sententiam probare conatur praecipua haec sunt: Primum est, quod ex materia putrida multa animalia generentur, quae cùm nullo semine, nulloque parente proveniant, animam illorum à coelo provenire statuit: &proinde cùm ignobiliora illa animalia suas formas à coelo accipiant, meritò etiam nobiliora animalia, hominem &leonem, non aliunde eam accipere debere existimat. Secundò, cùm Aristoteles scripserit, quod homo &sol homine generent, putat, non eodem modo utrumque ad hominis generationem concurrere, neque idem ab utroque effici, sed cùm duo requirantur, materia &forma, ab homine, utpote imperfectiore dibzy G Google ctiore natura, materiam apparari, à coelo verò animam amitti. Tertiò multis contra eductionem formarum è potentia materiae disputat. Quartò multa de coeli nobilitate &in haec inferiora actione profert. Tandem cum anima uniatur corpori mediante spiritu quodam &calore coelesti, multò magis ipsam animam originis coelestis esse debere statuit.