Latin
CAPVT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 181
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim etsi, dum instrumentum non agit, re ipsa ab agente principali separari possit, ut penicillus à pictore, serra à fabro, calamus à scriptore: tamen in ipsa actione nullum instrumentum dari potest, quod insitâ virtute agat; (ita enim agens principale esset, non instrumentarium) sed omne instrumentum in operatione per se nullam habet efficaciam, sed pendet &dirigitur in agendo à principali agente, &separatum ipsum amplius per se non agit. Distinguendum ergo est inter actum primum instrumeti &secundum instrumenti. Ut aliquid sit instru-actus primus &sementum actu primo, sufficit dispositio instrucundus. menti ad actionem aliquam edendam necessaria. Malleus per suam duritiem, gravitatem, formam est instrumentum ad ducendum &dilatandum metalla, eaque in certam formam fingenda; sed actu primo. Malleus enim hoc modo formatus, nunquam per se aliquod metallum ducet &dilatabit, sed praesentia &motus artificis eum dirigentis est necessarius, &tum actu secundo malleus est instrumentum. Ita calor nativus est instrumentum, quo natura ad coquendum chylum, sanguinem, carnem, &ossa formanda utitur. Calor tamen ille id non praestat, nisi anima, quae est caussa principalis, concurrat. Et de ratione instrumenti est, agere supra vires Instrumentum à caussa suas, &producere effectum se nobiliorem, principalij quatenus scilicet à caussa principali movetur &directum dirigitur; quod dum ea facit, non aliquam vir igit supra tutem instrumento imprimit, per quam illam suas vires. actionem, quae est principalis agentis, edat.