Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 191
Unproofread scanNot analysed yet
τὸ μὲν οὖν σπέρμα τοιούτον, καὶ ἔχει κίνησιν, καὶ ἀρχὴν τοιαύτην, ὥστε παυομένης τῆς κινήσεως, γίνεσθαι ἔκαστον τῶν μορίων, καὶ ἔμψυχον. Omnia quaecunque aut natura aut arte efficiuntur, ab eo, quod actu est, fiunt, ex eo, quod potentiâ tale est. Semen igitur tale est, motumque &principium tale in se habet, ut motu peracto pars unaquaeque existat, quaeque eadem sit animata. Et, 2. Phys. c. 3. t. 31. expressè de semine scribit: τὸ δὲ σπέρμα, καὶ ὁ ἰατρὸς, καὶ ὁ βουλεύσας, καὶ ὅλως τὸ ποιοῦν, πάντα ὅθεν ἡ ἀρχὴ τῆς μεταβολης ἡ σάσεως, ἢ κινήσεως, id est: Semen, &Medicus, &qui consuluit, &omnino efficiens, caussae sunt omnes, unde mutationis vel status, vel motionis est principium. Et plura ejusmodi loca adducit Scaliger, exerc. 6. sect. 7. Videantur etiam sequentia, è quibus manifestè apparet, etsi Aristoteles dicat, animam in semine inesse potentiâ, quod tamen reverâ inesse statuat. Quod vel ex exemplo Geometrae dormientis, vigilantis, speculantis, quo utitur, apparet. Ut enim Geometra dormiens &vigilans potentiam habet, ut possit speculari, ille quidem remotam, hic propinquam, quarum tamen ntra utraque actum praesupponit, qualis non est in aliis hominibus, sed saltem Geometrâ: Ita in arbore v. g. tempore hiberno, cùm non augetur, est potentia propinqua ad augmentationem, quia habet organa ad asigmentationem necessaria iam perfecta, in semine verò est potentia remota, quia adhuc organis destituitur: Utraque tamen potentia praesupponit actum, &neque semen, nec arbor potentiâ talis dici posset, nisi adesset anima.