Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 192
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quaeritur, quaenam anima sit in semine: Aristoteles equidem dicit generationem viventis esse participationem primam animae nutritivae cum calido innato: &,2. de generat. animal. c. 3. scribit, hominem vivere primò vitam plantae, deinde animalis, tandem hominis. Verum hoc non ita intelligendum, quasi tres distinctae animae diversis temporibus adveniant. Quodcunque enim vivens, etiam ex Aristotelis sententia, unam habet animam, quâ est id, quod est. Ideoque in quocunque semine statim tota anima adest, quae tamen primò format instrumenta ad mutritionem necessaria, vigetque in omni vivente primo nutritio; quę cùm maximè &ferè sola conspicua sit in plantis, homo etiam primò plantarum vivere dicitur. Hinc progressu temporis &sensus &motus instrumenta formantur in animalibus; quibus perfectis &vitam animalis &hominis vivere tum homo dicitur. Neque enim, ut etiam, lib. 6. Phys. c. I.