Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 193
Unproofread scanNot analysed yet
docui, vegetans &sentiens, aut vegetans, sentiens, &rationale hale peculiares quaedam &generales formae sunt, &tres essentiae, sed saltem generales conceptus, ex comparatione &convenientia viventium orti &constituti, qui nullibi separatim existunt, nisi in mente; neque plantae ullius natura à sola vi vegetante absolvitur, sed quaelibet planta habet formam specificam, vi quidem vegetante, sed tamen &aliis facultatibus praeditam. Hanc Aristoteles animae in semine praesentiam, &omnino ipsam veritatem, agnoverunt omnium seculorum praestantissimi Philosophi &Medici, quos initio huius capitis allegavi, &imprimis J. Caes. Scaliger exerc. 6. sect. 7. &seqq. &inter Recentiores Doctiss. Fort. Licetus, qui cùm alibi, tum lib. 4. de spont. viv. ortu, cap. 32. eorum, quae alibi docuit, summam quasi exhibens, scribit, semen esse animal imperfectum, &leonem ac semen leoninum esse univoca &habere eandem animam pro sua forma essentiali, ac dissidere solâ corporis organizatione, &,lib. I. c. 74. Patrem tunc reverâ generare, quando à se semen excutit, anima eius ad subiecti partitionem divisa, &ex una facta duplici; quae verò in semine permaneat, fota ab uteri tempore; nactaque materiam opportunam, in eam suas vires exerceat, ac formet sibi corpus organis iis instructum, quibus ad alias vitae operationes abeundas indiget: adeo, ut semen sit animal &vivens, cui sola deest organorum multitudo; &generatio praecisè à patre non fiat in utero post patris obitum, sed emissione seminis. Verùm autoritatibus solùm certare non lipet, neque etiam à generatione hominis telam huius controversiae exordiri fas est; cum id contra leges demonstrationis sit.