Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 194
Unproofread scanNot analysed yet
Non parum enim hanc rem obscuritatibus involvunt nonnulli, dum disputant, an semen sit animatum, nec tamen suam mentem satis explicant, an semen hominis, an brutorum animalium, an plantarum intelligant; quod omnino definiendum. Sunt etenim nonnulli, qui nullum semen actu animatum esse concedunt; alii, qui plantarum quidem semina animata esse statuunt; animalium verò, &inprimis hominis semen, actu animatum esse negant. Nobis verò consentaneum videtur, omne semen esse animatum. Ideoque in genere de omnib. probandum suscipimus, eorum semina esse animata. Rationes autem, quae viros Clarissimos in hanc sententiam adduxerunt, evidentissimae &firmissimae, &à nullo hactenus solutae, sunt hae: Prima est ista, quod in semine operationes animae manifestissime geprehenduntur. Est enim ab omnibus Philosophis concessum principium: Omne, quod movet, est actu. Et haec tria indissolubili nexu sese consequuntur: Esse, posse, operari. Et proinde operationes nos ad potentiam, &potentia ad essentiam deducit. Potentiae enim ejusmodi promanant ex ipsa essentia animae, &sunt ab anima inseparabiles, nec migrant de subjecto insubjectum.