Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 195
Unproofread scanNot analysed yet
Et, uti rectè Fienus loquitur, tam absurdum est, ut nihil cogitari possit absurdius, statuere, conformationem, ut &nutritionem &augmentationem, quae cum ipsa anima incipiunt, à principio non vitali provenire. Neque potentia vitalis alii rei non vitali suam vim conmunicare potest. Ideoque cùm in semine operationes animae appareant, rectè &necessariò inde concluditur, in eo esse animam potentiis hasce operationes exercendi instructam. Motum autem &actionem semini competere, tàm manifestum est, quàm quod manifestissimum, &toties id inculcat Aristoteles, dum semen ἀρχὴν γενεσεως καὶ κινήσεως, I. de generat. animal. 2. &21. &,ὡρχὴν τοῦ εἴδους, ἧς ἄγε τὰ καταμήνια εἰς τὸ Ἰδιον εἶδος αὐτοῦ, i. de gen. 20. 4. de gen. 1. nominat. Sunt autem duae in semine operationes, quo nos ad latentis animae cognitionem certissima via deducunt, seminis ac conceptus vivificatio, &postea partium omnium, quae ad vitae actiones edendas necessarię sunt, efformatio. Primo enim PSOIIBelemen, ut in plantis manifesti est, ab anima sua conservatur, &aliquandiu prolificum permanet, aliud breviore, anni scilicet, biennij, aliud etiam plurium annorum, pro specierum diversitate, spatio; &quamdiu integrum &incorruptum est, ac locum idoneum, praesens alimentum, &calorem externum excitantem nactum, in plantam suae speciei crescere aptum natum est. Videtur equidem Libavio, &aliis quibusdam, absurdum, semen tritici in granario actu vivere, dibzy G Google vivere, sed nullam, cur id absurdum sit, rationem reddi. Contra rationi magis consentaneum est, semina vivere.