Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 196
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim in seminibus plantarum ad sensum motus nullus appareat: tamen anima intus latens otiosa non est; sed semen id vivificat: eodem modo, ut in arboribus tempore hiberno nulla ad sensum actio apparet, quae tamen animâ non destituuntur, sed ab intus latente vivificantur, quae tempore verno actionibus manifestis sese iterum prodit; quod idem fit in seminibus. Semina enim dum vivunt, foecunda sunt, &sationi apta; quae verò emortua sunt, sationi apta non sunt, neque ex iis ulla planta pullulat. Et, nisi viverent semina, unde, quaeso, fit, ut humectata saltem, &calore fota, statim germinare incipiant? Secunda operatio est corporis viventis formatio &fabricatio: opus planè admirandum itque in quo, ut Galenus loquitur, τέχνη καὶ συρία μεγίστη, ars &sapientia maxima apparet. Si enim ullum est opus Naturae admirabile, &in quo nostram oporteat fateri ignorantiam, &immensam Creatoris admirari sapientiam &potentiam, est illa foetus in utero, ut &animalium ex ovis, &plantarum è semine conformatio. Quis enim non miratur plantarum &animalium corpora tam artificiosè extrui, &secundùm magnitudinem, numerum, figuram, ordinem, situm, colorem, odorem, &alia ita formari, ut omnium mechanicorum artem &industriam superent? Hippocrates certè passim, praecipuè in lib. de aliment. de corde, de articulis, in epidemiis, Naturam appellat sagacissimam justissimam, artificiosissimam, providissimam, prudentissimam.