Latin
220
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 220
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quod Scaliger, de motu Angelorum, exerc. 359. sect. 12. scribit, &de anima verum est, quod sit extensa sine quantitate prędicamentali, &moveatur non motu corporeo, mutando locum, sed motu rei incorporeae extensae, mutando ubi. Etenim, ut est, exerc. 307. sect. 13. Omne, quod movetur, in loco est. Anima non est in loco, quia non est quanta. Quantum enim in omnibus quanti partibus inesse totum non potest. At anima est in quacunque parte corporis, quod est quantum. Et mox: Ipsamet anima non fit major, cujus beneficio corpus fit majus. Ideoque ipse etiam motum propriè dictum non appellat, sed, ibid. scribit: Cum introducatur eam in partem, quae accessit, anima, quae antea erat sub magnitudine, v. g. sesquipedali, promovetur ad sesquipedem. Et mox. Transfertur per promotionem quiipsius anima à seipsa ad partis additae totum, ad circum ferentiam usque ultimam, completâ interea totâ materiâ, quae interjacet. Ita nimirum ubi rei natura nonsatis clara est, nec anima invenire facile est, &quae imponuntur, aequixoca sunt, &a notioribus petita. Ut tamen, quantum in hac nostrae mentis imbecillitate licet, naturam animarum aliquo modo explicemus, &quomodo omnia, quae vulgò dicuntur, animam esse totum quid, dividi, extendi, multiplicari, declaremus, &toti huic de generatione viventium doctrinae aliqua lux afferatur, ita sese res habet: Omnia corpora naturalia constant materia &forma, quae in viventibus est anima.