Latin
CAPVT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 253
Unproofread scanNot analysed yet
Imò multo magis in semine hoc accidere putandum est, utpote quod hâc ipsa de caussa à planta generatur, &dispositionem pro conservatione &propagatione animae necessariam longè perfectiorem habet, quàm radices vel surculi; sicut mirandum naturae artificium in multis seminibus apparet. Est equidem quidam qui hoc modo animae propagationis modum declarari non putat, hac de caussa quod in accretione, quidquid accrescit, sit pars corporis, pars autem eadem anima cum toto praedita esse debeat: semen verò non sit pars corporis, nec toti cohaereat. Verùm etsi negandum non sit, semen plantae, cùm non eo fine generatum sit, ut in planta maneat, nec ipsi semper cohaereat, sed ab ea separari possit, non esse partem plantae: fructus tamen est, qui aequè animatus, imò nobiliori modo animatus est, quàm partes, utpote per quem anima propagari potest, quod in animalibus per partes fieri non potest. Interim manet certum, quòd, sicut, dum anima in novam materiam promovetur, ipsa non fit major vel minor: ita etiam dum cum semine anima propagatur, parentis anima non fiat minor. Notandum enim hîc, non eundem in plantis esse propagationis modum; quo observato facile explicari potest, quod nonnullos dubios facit, &inter eos etiam Fr. Vallesium, de sacr. Philosop. cap. 1. quâ ratione illud Gen. I. vers. 11.