Latin
CAPVT IX
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 271
Unproofread scanNot analysed yet
271 nem atttahere. Verùm respondeo ad minorem, falsum esse, quod uterus in animalibus sanguineis sanguinem ad formationem foetus necessarium attrahat, sed anima, quae est in semine, eum attrahit, &propterea etiam immutat. Sicut enim in plantis semen in terram conjectum, vel surculus vel bulbus ei commissus primò radices format &producit, per quas è terra alimentum attrahit: ita anima in semine format vasa umbilicalia, per quae sanguinem &spiritus attrahit. Deinde putat, facultatem generantem peculiari, opus habere organo; ac tale organum esse uterum, utpote cui simile, &magis accommodatum ad talem actionem in toto corpore non reperiatur. Verùm utrumque falsum. Primò enim vis immutativa non est organica, nec perficitur in parte, quatenus est organica, sed quatenus similaris, &suo calido innato praedita. Et quamvis ventriculus &epar, &aliae partes, quae substantiam aliquam immutant &generant, sunt organicae: tamen nihil immutant &generant quatenus sunt organicae, sed quatenus similares. Organicam verò constitutionem habent propter commodiorem receptionem, retentionem, &expulsionem. Ita ventriculus habet superius orificium, quod cibum &potum recipit, cavitatem, in qua eundem retinet, orificium inferius, per quod chylus generatus emittitur.