Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 318
Unproofread scanNot analysed yet
responsionem probat, qui dicit, quòd individuum tale non sit essentialiter planta, ideoque non sit sub aliquo genere aut specie plantarum, sed contineri sub genere embryonis, &sub aliqua specie ejusdem generis, &naturam fecisse duo distincta genera vegetationis, quorum alterum sit planta, alterum verò embryo, atque embryonum genus hoc sub se comprehendere tot embryonum species, quot sunt animalium perfectorum &humani embryonis speciem habere propriam speciem, quae ut instrumentum generantis faciat organizationem convenientem ad receptaculum animae humanae à Deo creatae. Verùm uno absurdo dato secuuntur infinita &hoc modo absurda absurdis cumulantur. Etenim si vegetativus ille gradus communis est plantis &animalibus, qui fit, ut ex ista anima vegetante, quae est in embryone, equus, non rosa, vel canis nascatur. Et cùm tot embryonum species constituant, quot sunt animalium perfectorum species, necesse est, ut unus embryo, si ab alio per speciem differt, per formam aliquam specificam differat.