Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 319
Unproofread scanNot analysed yet
Nullius verò momenti est, quod idem Gallego dicit, quòd forma vegetativa embryonis, producta ab utero humano, non faciat organizationem plantae, neque alterius animalis, sed potius humanam, fieri, cùm quia dirigitur ab anima foeminae similem habente organizationem; tùm quia secundùm suam naturam ad talem organizationem faciendam habet naturalem inclinationem. Nam primò falsum est, &nondum probatum, quod anima foeminae dirigat illam organizationem, ut ante monstratum. Deinde unde habet illam inclinationem ad talem organizationem? Certè à forma communi &generica habere eam non potest, sed omnis determinatio est à forma specifica. Et quid fiet, ubi ultra gradum vegetativae ad gradum sensitivae embryonis pervenerit? Cùm enim tum neque homo, neque ullum aliud animal sit, (Nam sensitiva nullum animal in specie constituit) quid, quaeso, erit; cùm in nullius animalis specie constituatur, ut forma specifica carens? Ergo res eò redit, animam, quae est in foetu perfecto, etiam esse in embryone, &quae ultima. A perfectionem operi tribuit, eandem idem caepisse: nimirum animam equi fabricare sibi corpus conveniens, leonis sibi aptum, nullamque dari in embryone equi formam distinctam ab aliis animalibus, quàm animam equi; &illam formam embryonis, ut à Toleto &Gallego describitur, esse merum figmentum. Tertiò, si primò anima vegetativa informaret corpus, &postea sensitiva, tandem anima rationalis, homo esset ex planta, bruto, &animali compositus.