Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 320
Unproofread scanNot analysed yet
Et sequeretur etiam hoc absurdum, quòd si à diversis formis fluerent sensitivum &rationale, non esset essentialis praedicatio, quando dicitur, homo est animal; siquidem ratio animalis non flueret à forma hominis. Si verò ab utraque anima idem prędicatum flueret, homo non unum animal, sed duo esset; animal scilicet irrationale ab anima sensitiva; rationale ab anima rationali. Nec, quae contra obiiciuntur, alicujus ponderis sunt. Nam primò dicunt, quòd non ab eadem forma plura diversaque Esse, nec idem Esse à pluribus distinctisque formis proficisci possit; cùm forma sit adaequata essentiae caussa. Quapropter cum idem suppositum sit homo, sit animal, sit vivens, diversa haec Esse ab unica forma non habebit, sed à diversis. Et contra, quia homo &animalia bruta &plantae sunt viventia, eaque formis distincta, iliud, quod omnibus commune est, non provenire à formis, per quas differunt, sed ab illa, quae aequè omnibus inest. Verùm negatur, quòd vegetans, sensitivum &rationalè tria diversa Esse sint, à diversis formis proficiscentia; sed sunt saltem ejusdem animae potentiae. Et quod multos decepit, hoc est, quod statuunt, in aliquo corpore posse esse animam vegetantem solam, in alio sensitivam, &ab ea individuum aliquod constitui posse.