Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 321
Unproofread scanNot analysed yet
Vegetans enim anima nullam plantam, vel alterius viventis speciem constituit, sed nutritio &augmentatio omnibus viventibus communis est, &plantae inter se aequè ac animalia specie differunt, &alia forma &anima specifica est rosae, alia roris marini, alia quercûs, alia pyri, alia pomi; unde etsi &rosa, &rosmarinus, &quercus, &pyrus &pomus nutriantur &augeantur: tamen diverso modo augentur, &alia aliud attrahunt alimentum, folia, flores &fructûs diverso modo producunt; alia in proceram altitudinem assurgunt, alia humi repunt, aut certè in altum non attolluntur. Eodem modo sensus &motus nullum animal constituit, sed omnium animalium species suas specificas animas habent, ob quas etiam sensus &motus in singulis animalium speciebus differunt, &sensus externi in aliis aliter se habent, ut &motus, alia repunt, alia volant, alia ambulant. Praeter sensum tamen &motum actiones suae speciei proprias edunt; canis sagax est &fidelis; equus animosus est &suo modo superbus; prudens suo modo elephas; de quibus videatur J. Lipsius, Cent. 1. Epist. 50. telas texit araneus, apis favos format, &c. Nimirum in omnibus viventibus est facultas nutriendi, augmentandi, &simile generandi; sed hae facultates &actiones nullam adhuc plantam in specie constituunt, sed in qualibet planta adhuc aliae actiones apparent, quae à forma specifica, quatenus talis, fluunt, &quibus invicem plantae differunt. In omnibus animalibus perfectis est sensus &motus, sed sensus &motus nullum animal in specie constituunt, sed praeter sensum &motum in qualibet animalis specie dantur adhuc aliae potentiae &actiones, quae ab anima specifica, quatenus talis, proveniunt, &quibus animalia inter se differunt. Neque enim vegetans aut sentiens, aut vegetans, sentiens, &rationalis, peculiares quaedam &seorsim existentes formae sunt, &tres essentiae.