Latin
CAPVT XIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 322
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim reverâ aliquid in natura sunt: tamen seorsim non subsistunt, &nullibi &nunquam separatim exsistunt, nisi in mente, non secus ac ens, substantia, corpus: ideoque non multiplicant rei essentiam. Secundò, obiiciunt, quòd, si in homine non sit anima vegetans &sentiens, sed saltem facultates illarum, potentiae jam erit potentia. Verum hoc non sequitur, neque à facultate sentiente fluit vegetans, vel sentiens à rationali, sed omnes tres facultates immediatè ab una anima fluunt, sicut ab eadem forma ignis caliditas &levitas. Tertiò aiunt: Ubi operatio alicujus formae, ibi ipsa est forma; sed in homine praeter intellectum sunt operationes aliarum animarum propriae, ergo &aliae animae. Verùm idem respondetur, quod ad primum argumentum. Neque facultas vegetans vel sensitiva sunt potentiae, quae à peculiari &specifica aliqua forma proveniant.