Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 56
Unproofread scanNot analysed yet
Et, cap. 4. principij loco observandum esse docet, cuiuslibet corporis proprietatem quandam temperamenti esse, quae huic quidem naturae sit conveniens, ab hac verò dissentiens. Atque hinc deducit, cur alia aliis nutrimenti vel pharmaci loco sint; ex. pr. Cicutam sturno, veratrum coturnici esse nutrimentum, quae homini sint medicamenta; siquidem coturnicum &sturnorum temperies assimilare sibi veratrum &cicutam possit, quod hominis temperies non possit. In eadem sententia Recentiores plurimi fuerunt, &ultra elementa mentem attollere non potuerunt. Verùm enimverò ex elementis quocunque modo mistis, eorumque qualitatibus quocunque modo temperatis, occultae qualitates, quae supra vires elementarium qualitatum agunt, provenire non possunt. Et licet nonnulli ad occultum mistionis modum confugiant: frustra tamen sunt. Neque enim occulta mistionis ratio ullas novas vires inferre potest, sed quocunque modo misceantur &remisceantur elementa, eorumque qualitates temperentur, nihil, nisi elementare, inde emergit. Et proportio manifestarum qualitatum ignorata ex manifestis non facit occultas, sed temperiem saltem parit, in qua proportio qualitatum primarum nos later.