Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 57
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt &manent elementares qualitates, etiam sub incognita craseos mensura, &ut essentiam non mutant in temperie qualitates, ita nec actionem, quae earum virtutem superet, edere possunt. Infallibilis enim veritatis regula est, quod nihil agat ultra vires suae speciei. Et omnino argumentum, quo utitur J. Caes. Scaliger. exerc. 307. sect. 20. ad probandum, animam non oriri ex elementis, generale est, quod hîc etiam locum habet. Est, inquit ille, in animae potestatibus, quod nunquam fuit in potestate elementi cuiusquam. At nihil est in quapiam re, quod non fuit actu in suis principiis. Principia namquam sunt actus eorum, quorum sunt principia. At in anima est facultas ad movendum antrorsum, retrorsum, sinistrorsum, quod in elemento nullo. Aliae quoque longè illustriores sunt animae potentiae, quae non sunt in elementis. Quod enim Scaliger dicit de facultatibus animae, idem dicere possumus de facultate magnetis, medicamentorum purgantium, venenorum, &aliis. Nihil enim agit ultra virtutem suae speciei; &nihil potest causare ultra actum suum adaequatum; cùm is potentiae virtutem impleat. Et licè aliae vires sint in misto, quàm in singulis simplicibus seorsim sumptis: tamen vires eae non sunt aliae, quàm elementares, &quas singula elementa conjunctim considerata habent; suntque qualitates primae à contrariis refractae &temperatae. Etenim, ut antea dixi, si quatuor vel plures ad coenam ἀσυμβολοι conveniant, omnes esurire necesse est. E. g. si quatuor colores misceantur, color quidem à singulis quatuor diversus oritur, nihil tamen aliud oritur, quàm color, non vis, qualis est in opio, scammonio, &similibus.