Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 58
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem modo si qualitates primas misceas, &remisceas, aliae quidem qualitates seu temperies oriuntur, quàm simplex caliditas, frigiditas, siccitas, humiditas, verùm nulla alia oritur inde qualitas, quàm elementaris, seu elementare temperamentum. Neque est, ut quis eò confugiat, &dicat, qualitates manifestas, &earum temperiem, per se quidem non edere tam nobiles actiones, sed quatenus à forma specifica &nobiliori diriguntur. Etenim nullum instrumentum, etiam cum ab agente superiore dirigitur, ultra virtutem suae speciei agit. Et propterea sicut artifex variis instrumentis utitur, v. g. statuarius circino, serrâ, dolabrâ, scalpro, quae singula suum usum praestant: ita quaelibet forma suis qualitatibus ad varias actiones utitur. Et sicut serra, quando adhibetur à fabro, secat, non dolat vel scalpit: ita calor, ubicunque est, nihil aliud agit, quàm calefacit. Neque magnes trahit ferrum, vel rhabarbarum purgat, per calorem, sed occultam, &quidem sui generis, qualitatem. Neque ogl Neque credendum est, cùm elementorum formę suas qualitates habeant, formas illas nobiliores steriles esse, &nullas qualitates producere, ut opus habeant saltem elementorum qualitatum ministerio precario uti.