Latin
CAPVT III
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 72
Unproofread scanNot analysed yet
Creator rerum sapientissimus ut omnibus rebus in prima creatione formas suas specificas dedit, ita etiam iisdem, &quidem diversis diversam, &cuique propriam dedit materiam, &in materia illa cuique speciei proprias suas simul formas; &quidem duplici fine: Primò, ut formae specificae habeant subiecta, in quibus esse, subsistere, &actiones suas perficere possint. Secundò, ut animâ, seu formâ illa specificâ decedente homini certos usus praestarent, &vel in alimentum, vel in medicamentum cederent. Et sicut formae illae specificae multiplicantur &propagantur: ita etiam formae hae subordinatae propagantur. Aut certè, quod aliis placere video, animae viventium eam vim habent, ut tales formas, quae ad suum subiectum &domicilium constituendum pertinent, producant, quae etiam ipsis amplius non praesentibus manere possint. Cum verò quaelibet forma suum subiectum &materiam adaequatam requirat, cum qua simul est &perit, etiam de harum formarum subiecto inquirere operae pretium est. Hoc autem in plantis &animalibus nihil aliud esse videtur, quàm Spiritus ille insitus, humidumque radicale, quae coniunctim sumta vulgò calidi nativi, à Recentioribus, Chymicis praesertim, Balsami naturalis nomine appellantur.