Latin
PROPOSITIO XLVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 60-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XLVIII. VIrtutis omnis à centro, vel ad centrum, in lineis rectis undiquaque per regiones in circuitu propagatae Vis, sive efficacia, in diversis locis est quadrato distantiae loci à centro reciproce proportionalis. Sit S centrum à quo vel ad quod Virtus propagatur, circa quod describantur duae superficies sphaericae TE, MA in quibuscunque distantiis ST, SM. Dico Virtutis Vim, sive efficaciam, in T esse ad ejusdem vim in M ut SM7 ad STq. Virtus eadem, in spatium duplo majus aequaliter diffusa &sparsa, duplo minor erit in qualibet data parte; quippe duplo minus constipata: &si in spatium triplo majus diffundatur, triplo minor erit: &,universaliter, efficacia Virtutis est reciproce ut spatium, in quod data Virtus diffunditur; quippe directe ut Virtutis constipatio. Sed Virtus omnis, quae in distantia ST à centro aequaliter diffunditur per superficiem sphaericam TE, in distantia SM similiter diffunditur per superficiem sphaericam MA.