Latin
PROPOSITIO XLVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 61
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Virtutis istius efficacia in distantia ST est ad ejusdem efficaciam in distantia SM ficut superficies sphaerica MA ad superficiem sphaericam TE; id est, ficut SMq ad STq. Quod erat demonstrandum. Hujusmodi sunt Virtutes Lucis, Caloris, &c. &ex superius ostensis etiam Gravitatis. At Virtutes aliquae, ut Magnetica &Electrica, sunt generis alterius. PROPOSITIO XLIX. Ravitates acceleratrices versus diversa corpora, in paribus distantiis, sunt ut ipsa corpora versus quae fiunt. Exponantur duo quaelibet corpora A &B in locis quibuscunque A &B; erunt haec (per Corol. Prop. XLVII.) versus se mutuo gravia: &quidem, cum actioni contraria &aequalis sit reactio, Gravitas sive vis motrix corporis A versus B aequalis est Gravitati sive vi motrici corporis B versus A. Sed vis motrix fit ex quantitate materiae sive massa ducta in vim acceleratricem, prorsus ut quantitas motûs ex quantitate materiae ducta in celeritatem: Et igitur massa corporis A ducta in ejus vim acceleratricem versus B aequalis est massae corporis B ductae in hujus vim acceleratricem versus A. Unde vis acceleratrix corporis A versus B est ad vim acceleratricem corporis B versus A sicut massa corporis B ad massam corporis A: Vires vero (de quibus hic agitur sunt Gravitates, &massae corporum sunt quantitates materiae sive ipsa corpora: Et igitur Gravitas acceleratrix corporis A versus B est ad Gravitatem acceleratricem corporis B versus A sicut corpus B ad corpus A. Sed (ex superius ostensis) omnia corpora in aequali distantia à corpore B posita in qua est A, aequalem habent versus B Gravitatem acceleratricem atque ipsum A; &omnia corpora in aequali distantia à corpore A posita in qua est B, aequalem habent versus A Gravitatem acceleratricem atque B corpus; &distantia corporis A à corpore B aequalis est distantiae corporis B ab A, &sumpta sunt haec corpora &distantia utcunque. Et igitur Gravitates acceleratrices versus diversa corpora, in paribus distantiis, sunt ut ipsa corpora. Quod erat demonstrandum.