Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Hinc si Gravitas consideretur tanquam vis attractiva corporis versus quod dirigitur, propagata ut in praecedente Propositione; vires absolutae corporum attrahentium sunt ut ipsa corpora quorum sunt vires. Nam absoluta vis attractiva corporis A est ad absolutam vim attractivam corporis B ut attractio acceleratrix corporum omnium versus A ad attractionem acceleratricem corporum omnium versus B, in paribus distantiis. Sed, in paribus distantiis, attractio acceleratrix corporum omnium eadem est cum attractione acceleratrice corporis cujusvis, &attractiones hae acceleratrices (ex hac Prop.) sunt ut corpora versus quae fiunt; hoc est, ut ipsa corpora attrahentia: Et igitur, ex aequo, vires absolutae corporum (ut dictum est) attrahentium sunt ut ipsa corpora quorum sunt vires.