Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 62
Unproofread scanNot analysed yet
Et hinc rursus, &ex praecedentibus (per Prop. XXIII. El. 6.) colligitur vim acceleratricem corporis A versus B gravis esse ad vim acceleratricem corporis c versus D gravis in ratione composita ex ratione corporis B ad corpus D, &duplicata ratione distantiae inter C &D ad distantiam inter A &B: &porro, rationem ponderis corporis A ad pondus ipsius C componi ex praedicta ratione composita, &insuper ratione corporis A ad corpus c. SECTIO VIII. De Motu Corporum se mutuo attrahentium, hujusque symptomatibus; quae omnia ad Systema Solis &Planetarum primariorum applicantur. PROPOSITIO L. COrpora duo se invicem trahentia, &circum se invicem revoVluta, describunt &circum se mutuo, &circum commune centrum gravitatis, figuras similes. Prop. XXXIX. &sequentibus exposuimus Motus corporum attractorum ad centrum immobile: decet enim à simplicioribus ordiri. Verum, quoniam attractiones fiunt ad corpora, &haec vicissim attrahuntur; ut superius ostensum est: Cum corpus circa aliud revolvitur, attrahens ipsum quiescere nequit; sed ambo attractione mutuâ agitata circa gravitatis commune centrum revolvuntur. Et si plura fuerint corpora, quae se mutuo attrahunt, haec inter se ita movebuntur, ut gravitatis centrum commune vel quiescat vel uniformiter progrediatur in directum. Geometris enim notum est commune gravitatis centrum ab actione corporum inter se non mutare statum suum motûs vel quietis; sicut à celeberrimis Viris D. D. Wrennio &Hugenio demonstratum prostat. Ordo igitur postulat, ut motus corporum se mutuo (ut dictum est) trahentium consideremus; nempe Orbitas ab iis descriptas, reliquaque generalia, quibus differt corporum in se mutuo agentium systema à systemate prius supposito; &quidem primo universaliter, quaecunque tandem sit Lex attractionis mutuae. Sint duo corporas &P se invicem trahentia, quae circum se mutuo revoluta describunt curvas ss, Pp, dum interea illorum centrum gravitatis c vel quiescit, vel (quod demonstrationem haud turbat) movetur uniformiter in directum: Dico figuras quatuor, nempe S sC, PpC, illam quam S describit circa P spectatum tanquam immotum, &illam quam P circa s similiter spectatum describit, esse inter se similes.