Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 63
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam s &P eadem manent, manebit (durante motu) ratio inter CP &CS; quippe, ex natura centri Gravitatis, eadem cum ratione corporum S &P: cumque anguli PCp, Scs sint ubique aequales, (quia C est in recta jungente corpora,) erunt figurae ssc, Ppe similes. Figurae enim PpC, Ssc similes omnino sunt, quas recta pes, circa punctum C motu angulari lata, describit seu verrit, dummodo quovis momento eadem sit ratio inter ep &cf quae inter CP &CS. Rursus, quoniam ubique datur ratio inter s c &Cp, componendo datur ratio inter sp &ep, &linea pes recta manet: &igitur (per hactenus dicta) recta cp circa punctum C, &recta sp circa punctum s spectatum tanquam immotum, similes describunt figuras. Porro figurae, quarum una describitur à p circum s habitum pro immoto, altera ab s circa p pariter pro immoto spectatum, similes &omnino aequales sunt, (ut in Opticis demonstratur,) quia sp tum magnitudine tum positione eadem est cum ps. Quare quatuor figurae propositae similes sunt. Q. E. D.