Latin · ~4 min
Epistola
Descartes, Meditationes 0.4
Not analysed yet
4. Praeterea, quoniam scio plerosque impios non aliam ob causam nolle credere Deum esse, mentemque humanam a corpore distingui, quàm quia dicunt haec duo a nemine hactenus potuisse demonstrari: etsi nullo modo iis assentiar, sed contrà rationes fere omnes, quae pro his quaestionibus a magnis viris allatae sunt, cùm satis intelliguntur, vim demonstrationis habere putem, vixque ullas dari posse mihi persuadeam, quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inventae: nihil tamen utilius in Philosophiâ praestare posse existimo, quàm si semel omnium optimae studiose quaerantur, tamque accurate &perspicue exponantur, ut apud omnes constet in posterum eas esse demonstrationes. Ac denique, quoniam nonnulli quibus notum est me quandam excoluisse Methodum ad quaslibet difficultates in scientiis resolvendas, non quidem novam, quia nihil est veritate antiquius, sed quâ me saepe in aliis non infoeliciter uti viderunt, hoc a me summopere flagitarunt: ideoque officii mei esse putavi nonnihil hac in re conari.