Latin · ~8 min
Epistola
Descartes, Meditationes 0.5
Not analysed yet
5. Quicquid autem praestare potui, totum in hoc Tractatu continetur. Non quod in eo diversas omnes rationes, quae ad eadem probanda afferri possent, colligere conatus sim, neque enim hoc videtur operae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa; sed primas tantùm &praecipuas ita prosecutus sum, ut jam pro certissimis &evidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere. Addamque etiam tales esse, ut non putem ullam viam humano ingenio patere, per quam meliores inveniri unquam possint: cogit enim me causae necessitas, &gloria Dei, ad quam totum hoc refertur, ut hîc aliquanto liberius de meis loquar quàm mea fert consuetudo. Atqui quantumvis certas &evidentes illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo ad omnium captum esse accommodatas: sed, quemadmodum in Geometriâ multae sunt ab Archimede, Apollonio, Pappo, aliisve scriptae, quae, etsi pro evidentibus etiam ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil plane continent quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, nihilque in quo sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen longiusculae sunt, &valde attentum lectorem desiderant, non nisi ab admodum paucis intelliguntur: ita, quamvis eas quibus hîc utor, certitudine &evidentiâ Geometricas aequare, vel etiam superare, existimem, vereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum quia etiam longiusculae sunt, &aliae ab aliis pendent, tum praecipue quia requirunt mentem a praejudiciis plane liberam, &quae se ipsam a sensuum consortio facile subducat. Nec certe plures in mundo Metaphysicis studiis quàm Geometricis apti reperiuntur. Ac [5] praeterea in eo differentia est, quod in Geometriâ, cùm omnibus sit persuasum nihil scribi solere, de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in eo peccant imperiti, quod falsa approbent, dum ea videri volunt intelligere, quàm quod vera refutent: contrà verò in Philosophiâ, cùm credatur nihil esse de quo non possit in utramque partem disputari, pauci veritatem investigant, &multo plures, ex eo quod ausint optima quacque impugnare, famam ingenii aucupantur.