Latin
109.6 to 109.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 109.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Maris instrumentum alterum ab altero differt pro discrimine corporum aliis cartilaginosum carnosumque est, ut homini: aliis neruosum, ut came lo, ut ceruo: aliis osseum, ut lupo, uulpi, mustellae, uiuerrae. Augetur etiam &minuitur hoc membrum sine ulla ualetudinis mutatione: partim enim neruum, partim cartilaginem habet: itaque &contrahi potest &extendi, atque etiam flatus capax est. Parte eadem utitur natura, tum ad humidi excrementi exitum, tum ad rem ueneream: in sexu tum masculino, tum etiam foeminino, in omni uiuiparo genere. Atque hos quidem in usus omnia id genus, tam foeminae quàm mares genitale habent, quo &excrementum humidum secernatur: quoque maribus genitura, &foeminis partus emittatur: parte scilicet priore atque superiore, quàm sit excrementi sicci meatus: diuersus enim est in iis meatus, quo excrementum siccum &quo humidum exit. Omnibus III.