Latin
Cap. LXI
Edward Wotton, De differentiis animalium 139
Unproofread scanNot analysed yet
In ferendo etiam utero homines cum caeteris animalibus dissident: cum enim caetera animalia plurimum temporis ualeant corpore cum uterum ferunt, mulieres magna ex parte aegre degunt. Quibus autem gentibus solitum est, ut mulieres labores suscipiant, iis nec uterus tam difficulter gestatur, &partus facilis est. denique quibusuis locis mulieres quae laborare consueuerunt, facilius pariunt. Omnium animalium mulieribus inter foeminas plurima mensium purgatio euenit: ut uero Democritus physicus ostendit, mulier solum animal menstruale est. Conceptus mulieribus à menstruorum profluuio sua natura contingit: &quae iis carent, steriles magna ex parte exigunt: uerum fieri potest, ut aliquę F etiam sine eorum profluuio concipiant, uidelicet quibus tantum humoris colligitur, quantum iis mulieribus, quae purgantur restare solet: quanquam non tanta copia ut &foris possit profluere. Sunt quibus praegnantibus etiam menstrua usque in postremum gerendi tempus eueniant: quibus accidit ut paruos foetus pariant, &proles aut minus uitalis, aut infirma procreetur. Desinunt plurimis menstrua circa quadragesimum annum: quod tempus quae excesserint, iis ad quinquagesimum seruantur nonnunquam: etiam nonnullae eo tempore pepererunt, ut dictum est: sed ultra hoc tempus nulla potest protrahere. Et ipsae foeminae quibus munus est necessitatis huiusmodi, quandiu sunt in sua lege, non innocentibus oculis contuentur: aspectu specula uitiant, ita ut hebetetur uisu fulgor offensus, &solitam aemulationem uultus extinctus splendor amittat, faciesque obtusi nitoris quadam caligine nubiletur. Mulierum aliae in aeternum steriles sunt: aliae mutatis coniu giis exuunt sterilitatem: nonnullae tantum semel pariunt: quaedam autem foeminas aut mares semper. Euenit quippe multis &uiris &mulieribus, ut qui coniuncti inter se nequeant procreare, ubi dissociati se iunxere cum aliis, queant. Quod idem in maris quoque aut foeminae procreatione nimirum euenire certum est. plerunque enim tum mulieres tum uiri, quandiu cum eisdem iunguntur, foeminam tantum maremue procreant, seiuncti autem contra. Aetatis etiam ratione immutantur, ut scilicet iuuenes inter se foeminas generent, seniores facti, mares, aut contra. Et qui iuuenes nihil procreent, seniores iam incipiant generare: aut contra, ut qui ante possent, post H nihil possint foetificare. Sunt etiam aliae mulieres, quae uix concipiant: sed si concipiant, perficiant atque edant: aliae contra, facile quidem concipiunt, sed seruare non possunt. Sunt &uiri qui non nisi foeminam procreent, &mulieres quae non nisi marem: &contra, ut de Hercule fabulantur, qui inter duos &septuaginta liberos, foeminam unam tantummodo genuit. Quae concipere nequeunt, si uel cura adhibita, aut aliquo casu conceperint, foeminam magna ex parte pariunt potius quàm marem. Multis etiam uiris euenit, ut cum antea possent generare, post nequeant: deinde rursus faculta tem recipiant generandi. Foetus in utero in semet conglobatus, sic gestatur, ut nasum inter genua habeat.