Latin
LXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 159-2
Unproofread scanNot analysed yet
LXXVII. De canibus. Cap. X iis quę nobiscum degunt canes sunt, atque hominibus fidelissimi. SoEli dominum nouere: &ignotum quoque si repente ueniat intelligunt: soli nomina sua, soli uocem domesticam agnoscunt. Itinera quanuis longa meminere: nec ulli praeter hominem memoria maior. In uenatu sagacitas &solertia praecipua est. Plurima alia in his quotidie uita inuenit. Detes canibus serrati sunt: ex quibus qui canini uocantur, decidunt sicuti &homini, idque quarto aetatis mense: &praeter caninos illos nulli mutantur. unde fit, ut diuersa sit authorum sententia: alij enim cum hos mutari uiderint, cęteros quoque pari ratione mutari existimant: alij, quòd duos tantummodo mu A tant, negant omnino ullos mutari, cum eos paucos reperire difficile sit. ue rum hoc propterea latet, quia non ante decidunt, quam alij intus enascantur. Iuuenibus dentes candidi &acuti: aetate prouectis nigriores atque obtusi: indeque fit, ut aetas uetustiorum recentiorumque canum dentibus iudicetur. Mammas gerit canis, nec in pectore, ut homo, nec in foeminibus, ut ouis, sed in uentre. caudam sub aluum flectunt, qui degeneres sunt.