Latin
FERENTIIS LIBER X
Edward Wotton, De differentiis animalium 523-2
Unproofread scanNot analysed yet
re inter lolligines aut lollios, aut certe sepias repertum: sępe etiam unà cum apuis capitur, odore tetro. In nostro mari, inquit Plinius, offa informis, colore tantum lepori similis: in Indis &magnitudine, &pilo duriore tantum. Magni maris lepus (nam alterum qui in alio mari nascitur, antè dixi, inquit Aelianus) ex omni parte ad terreni similitudinem accedit, praeter pilos. Nam terrestris pili &molles sunt, &ad tactum haudquaquam resistentes: contra huius spinosi &erecti, hunc qui tetigerit, leditur. In summa aqua natare ipsum, non in altitudinem demergi dicunt: celeri autem &concitata natatione uti: ad capiendum eò difficillimum esse, quòd neque in rete inci dit, neque ad lineae escam accedit: cum morbo afficitur, natare nequit, simul &funditus expellitur atque eiicitur: quisquis tum manum ad eum admouet, nisi medicamen adhibeatur, perit: ac si hunc bacillo tetigerit, hoc idem periculum ei procreatur, quod basiliscus baculo tactus affert. Quem leporem marinum uocant, ut pro didit Apuleius, cum sit caetera exossis, XII nu mero ossa ad similitudinem talorum suillorum in uentre eius connexa &cathenata sunt: quod soli illi, quod sciam, proprium est. Venenum est aliis in cibo datus lepus marinus, erodendoque interimit: aliis etiam uisus. Siquidem grauidae si omnino aspexerint foeminam duntaxat, confestim nausea &reduntatione stomachi uitium fatentur: ac deinde abortum faciunt. Re medio est mas ob id induratus sale, ut in brachialibus habeant. Eadem res in mari &tactu quidem nocet: uescitur eo unum tantum animalium, ut H non intereat mullus piscis, &tenerescit tantum: &ingratior uiliorque fit Homines quibus in pastu est, piscem olent: hoc primo argumento ueneficium id deprehenditur. Caetero moriuntur totidem diebus quot uixerit le pus: incertique temporis ueneficium id esse author est Licinius Macer. In India affirmant non capi uiuentem: inuicemque ibi hominem, illi pro ueneno esse: ac uel digito omnino in mari tactum mori: esse autem ampliorem multo sicut reliqua orbis eius animalia. Oleum in quo incoctus sit marinus lepus, ne pili renascantur efficere nonnulli prodidere. Ita Galenus. Dio scorides hoc efficere leporem ipsum marinum, aut per sese tritum atque impositum, aut cum urtica marina, prodidit. Lepus marinus, inquit Plinius, ipse quidem uenenatus est: sed cinis eius in palpebris pilos inutiles euulsos cohibet: &ad hunc usum utilissimi minimi. Enterocelae lepus illinitur tritus cum melle. In leporis marini sanguine &felle uis psilothri est: uel si in oleo lepus hic necetur. Sed de mollium generibus satis dictum iam est. De crustatis. Cap. CCXXIX. CRustata in genere animantium exangui sunt, quae cutis loco crustis te Crustata. Cnuibus, duriusculis tamen &testae similibus, operiuntur: intus autem