Latin
FERENTIIS LIBER X
Edward Wotton, De differentiis animalium 524
Unproofread scanNot analysed yet
Μαλακόστρακα. 1 molle carnosumque continent, durumque illud eorum tegmen non tam fragile quàm collisile est: quale cancrorum genus &locustarum est. Summa eorum genera quatuor numero sunt. Genus unum κάραβος, id est, locusta est: alterum, quem ἄστακον, id est, gammarum uocant: tertium genus squilla est, καρίδα appellant: quartum cancer, κάρκινον Graeci dicunt. Ita Aristoteles: uerum aliter alij crustatorum genera enumerant. Plinius, Cancrorum genera (hoc etenim nomine, arbitror, pro crustatorum genere abutitur) carabi, astaci, maeae, paguri, heracleotici, leones, &alia ignobiliora. XXX nanque eorum species esse tradit. Galenus malacostraca, inquit, id est, crustata, astacus, pagurus, cancer, carabus, squilla, cammarides. Speusippus similes esse dixit, astacum, carabum, cancrum, pagurum, nympham &arcton, id est, ursam. Diphilus ostracoderma uocat ast acum, carabum, carida, id est, squillam, cancrum, leonem. Singula haec crustatorum genera, inquit Aristoteles, in plures species distinguuntur, quae non modo forma, uerum magnitudine etiam multo inter se differant: alia enim magna, alia parua ad modum sunt. Genus igitur cancrarium &locustarium (quod καραβῶδες di cunt) similia inter se sunt, eò quòd utrunque brachia forcipibus denticulatis habeat, μέλας uocant: sed haec non ingrediendi causa habentur, sed ut iis chelae, χλαι. quasi manibus capiant &retineant: orique quod ceperint, admoueant. Quamobrem contrà quàm pedes ea flectere solent: hos enim in cauum, illa in orbem flectunt &circumagunt: sed interest, quòd carabi caudam habent, cancri non habent. Squillae à cancrario genere differunt, eò quòd cau dam habeant: à locustario uero, quòd forcipe careant, &plures habeant pedes. Crustatorum partes supinae &quae circa caput sunt, ita se habent, D ut ad recipiendam reddendamque aquam branchiarum specie conditae 2 sint. Fistula etiam his data est, qua humorem quoque unà cum cibo admissum reiiciant. Quae uero inferiores sunt partes, in locustario praesertim genere, foeminis tabellatiores sunt, in quas &oua deponunt cum pariunt, ubi &oua ipsa seruantur: at cancrorum foeminae operculum illud applicatile (quod ἐπιπτύγμα uocant) in quod oua deponunt, &quâ egerunt excrementum, amplius &interioribus partibus magis hirtum quàm mares habent. Crustata omnia ingredi possunt, itaque pedes complures obtinuerunt: pedes omnibus in obliquum flectuntur, eodem quo insectis modo: at denticulati illi forcipes, quibus saltem adsunt, interne flectuntur. Oculi iis omnibus duri, &apti tum intro tum foras, tum etiam in obliquum moueri: palpebram uero ex iis nullum habet.