Latin
Cap. CCXLII
Edward Wotton, De differentiis animalium 559
Unproofread scanNot analysed yet
Vere optimi sunt &aestate: atque his potissimum tem poribus augentur plenioresque fiunt: sed pro lunari potestate maxime. Cae teris praestant &magnitudine &succi probitate, quę Mitylenae capiuntur. Numerosos fert Pontus, sed exiles, &qui non temere in magnitudinem cre scunt. Pectunculi alimentum uberius corpori exhibent quàm chamae: sed succum &deteriorem procreant, &qui non tam facilem aluum faciat. Con coctionem facilius admittunt quàm ostreae. Sapore sunt dulciore: at nimiam illam dulcedinem per cocturam exuunt. Aluum magis mouent iurulenti assis: &quo magis assentur, eò minus succi congeniti erit reliquum, minusque aluum tentabunt: si in suis testis assentur, magis nutrient. Pectunculi in cibo urinam cient: &ea quae circa uesicam sunt, ulcera uel sordida iuuant, etiam si escaram contraxerint. Purgatur uesica, inquit Plinius, pectinum cibo. Pectunculi salsi triti cum cedria pilos in palpebris inutiles euul sos cohibent. De dactylis siue unguibus, &pernis.