Latin
Cap. XIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 62-3
Unproofread scanNot analysed yet
sustentandam subiiciuntur: iis nanque membra omnia firmantur: magnitudinis quoque animalium meta atque terminus iis describitur. Ossium quaedam grandia &liter concaua sunt ac medullosa: quaedam mino ra, solida, ac sine medulla. In iis quae imbecilliora sunt animalibus, ossa sunt laxiora ac caua magis: fortioribus uero densiora ac conferta magis: ac proinde canis, lupus, panthera, reliquamque omnia, quę musculis ac neruis sunt robustioribus, densiorem multo ac duriorem habent ossium compaginem quàm oues, caprae, &id genus alia: quin &leo qui omnium est ferocissimus, ossa in caeteris quidem membris omnia habet medullae expertia: in foemoribus uero &si quis alius id genus artus, admodum exiguam ac tenuem.