Latin
OBSERVATIO III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 521
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ab illâ secundariâ Mumiâ, per graviorem sulphuris sui &Naphtham nigram spirantis foetorem dignoscitur, quem recens redolet, etiam non accensa, sed facta antiquior deponit. Ejusdem notae ac farinae est Bitumen congelascens aridum Strabonis Lib. XVI. de Sit. Orb. cujus fontem esse in agro Babylonio prope bitumen liquidum, seu Naphtham, ex Eratosthene adducit. Ego locum non vidi; suspicor ibidem &nunc reperiri, quia liquidum inde petitur. Praedictarum Mumiarum cum Naphthâ arida, Asphalto, Ambrâ &Mumiâ veterum tanta est in substantiâ, colore &consistentiâ parilitas, tanta in odore &virtute affinitas, ut vix non audeam praedicta omnia ejusdem generis bitumina affirmare: quarum, quae intercedit, major vel minor odoris suavitas &virtutis praestantia, partim ex loci natalis diverso colo, partim ex subterranei ignis diverso gradu &ustione dependeat; ita, ut in illâ seu percolatione, seu sublimatione, paulò aliam sui sulphuris depurationem, &particularum dispositionem nanciscantur. Ad Mumiam primariam ut redeamus; haec omni illâ pollet virtute, qua scribitur veterum, seu Arabica, seu Aegyptiaca, olim excelluisse: Ossibus verò glutinandis tantâ claret efficaciâ, ut fracturas erurum in animantibus paucis diebus, in pueris quidem triduo, in pullis gallinaceis intra diem vertentem, modò ritè reducta sint, firmare &ad usum stabilire credatur. Quae medicamenti efficacia in vulgus Persarum innotuit adeo, tantáque fide creditur, ut vel quicquam de eâ dubitare ipsis religio sit. Usus ejus internus &externus est. Inter nè balsamum praeUuu praestat vulnerarium eximiae virtutis, in viscerum aposte. matibus &ulceribus sanandis, resolvendo sanguine coagulato, rupturis &ceteris malis, quibus à casu ab alto praecipitantium viscera violantur, si ejus particula, cum modico butyri liquata, propinetur: cavendo, ne dentes medicamento imbuantur, quos offendere ac vacillantes reddere perhibent: crediturque haec nobiliori Mumiae Externè valet in lunon admissi adulterii nota esse.