Latin
OBSERVATIO III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 522
Unproofread scanNot analysed yet
xatis articulis, qui post reductionem, artis lege institutam, loco emplastri, praedicto liquamine semel tantùm inunguntur: quae verò inunctio, si ante restitutionem fiat, tendines, interpositâ unius noctis morâ, sic arctari ajunt, ne reduci postea transmota pars ullâ arte valeat. Utrovis verò interno &externo usu potissimùm, quod dixi, in fracturis ossium gravissimis locum obtinet, si Mumiae portiuncula liquetur in sufficiente quantitate butyri, pars liquata plus minus granis Mumiae quinque impraegnata, deglutienda detur, reliquum linteo illitum fracturae probè reductae applicetur; sic factâ semel deligatione, non solvuntur fasciae ante usum membri. In pullis gallinaceis, si crus frangitur, duo vel tria grana pro utroque usu sufficiunt. Hanc stupendam in fracturis efficaciam non dubitavi ego (ut soleo miracula naturae, inter ea referre, quorum veritas constare debet ex tribunali ἀυτοψίας &experientiae. Experimentum igitur in Gallinis instituo non semel, sed quoties Mumiae particulam pretio vel dono obtinere contigit, &in applicatione omnia ad praescriptum exequor. De Mumiâ autem primariâ consequendâ, cum frustra laborassem; Secundariam substituo, vel eam, quae pro primariâ falsò venditabatur. Pollere enim eâdem virtute dicitur sed segniori saltem. Quid tum? successit aliquis semper effectus non illauda bilis, verùm longè infra desiderium nostrum &sponsorum jactantiam, ut vel sine bitumine obligata pullorum crueruta loliedum non nuito tatdia competivenimus. Aecidit postea, ut cum forte fortuna in nobilium coronâ exprobrarem ultra vires jactatam Mumiam; diffidentiae extemplo vindex me adoriretur quidam domesticus Gubernatoris Larensis: virtutem Regiae Mumiae, cujus particulâ gaudebat, in consolidando osse probaturus, antequam me, ut ajebat, dimissurus sit. Rem magnâ fiduciâ aggre ditur, turbâ hominum spectante, cujus hîc integram rem sistam Lectoris censurae.