Latin
OBSERVATIO III
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 523
Unproofread scanNot analysed yet
Recipiebat Darabensis Mumiae pretiosae quantitatem cicerculae, id est, grana duo vel tria; cui de secundariâ pro majori corpore addebat quantita tem triplam; junctas liquari jubet cum butyri modico (circiter drachmâ unâ) in cochleari argenteo, quod illi negotio exhibui utensile meum. Hoc dum fieret, producitur in scenam pullus gallinaceus semestris, cui frangi crus alterum mihi committitur. Fregi penitus, ita ut festuca è cute pertusâ promineret; reduxi, &ligulam balsamo nostro inunctam fracturae calidam circumposui, spleniolisque firmatam obligavi: quod balsami liquefacti supererat, gulae ejusdem infudi deglutiendum; sic servavi gallinam loco angusto tenebricoso: omnia sic jubente, qui Mumiae susceperat patrocinium. Postero die convocatis in idem tempus, qui pridiè sponsores &spectatores adfue rant, gallina è tenebris producitur, solvitur ligulis &dimittitur. Quae tunc expansis alis quatiens, suae applaudit libertati, &expeditè discurrit, ut escam quaerat; tantillâ cum claudicatione tamen, quantula vel in sano pede inferri offensa potuisset ex spleniorum pressurâ. Mox sparsis granis assiliens, doloris se ampliùs expertem, vel hôc ipso testata est, quòd cereras gallinas audacter impetiverit, &ab escâ depellere conata sit. Mirabundi stetimus, quicunque de Mumiae dotibus dubitabamus.