Latin
OBSERVATIO VIII
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 562
Unproofread scanNot analysed yet
Eundem tumorem in pagis Ceylanae ultra Galam, urbem munitissimam Belgicam, Bb bb cam, tum in omera, Regni saponici provincia, endemium (quamvis non ita frequentem) offendi; utrobique emer gentem, quod fatentur incolae, ex aquae natalis vitio, Morbus nunquam artus alios invehit, quàm crus alterutrum, rarò utrumque, &in eo praecipuè imam partem: Hanc singulis mensibus cum lunae incremento phlegmone corripit, quâ intra dies aliquot defervente, tumor tamen inflammationis non remittit, sed in carnem vitiosam secedit, ita ut ambitus cruris, cum incremento aetatis, in deformem crassitiem, plus justo (duplo, triplo, aut longè ultra) majorem excrescat; crassitiem inquam inaequalem, oedematosam, duriusculam, aspectu scirrhosam, hic illic, prout os subjectum afficitur, fungosam, ulcerosam &serosâ sanie scatentem. Tumor saepè per extremum quoque pedem ad ipsos usque digitos extenditur, rarò ultra iuras ascendit, ad genua nunquam pertingit. Mali materiam praebent fontes, non tam Malabariae universae quam regni Cocinensis; sale enim corrosivo abundant, (nitrum ibidem vocant) cujus acredo sanguini viscido juncta, partem nutriendam obstruit atque vitiat. In cruribus autem haec tragoedia prae ceteris luditur, quòd in illis mali materia gravitate suâ restagnet, nisi eadem à cavo scroti, erosis ibidem lymphaticis, intercipiatur; à malo enim omnes illi immunes sunt, qui hydrocelen fovent. Christianos potissimùm corripit, quia ut plurimùm circa montes habitant, quorum aura &aqua ad producendum tumorem majori pollent efficaciâ. In hôc nostro affectu, vitium contraxisse os subjectum, nullus vel ex eo dubito, quòd omnem illudat medicantis operam &oleum; Ambiguum verò est, an os subjectum laboret carie, an intemperie tantum humidâ? Rursus, si caries adest, an ea communis sit, id est, extrinsecus, laeso priùs periosteo, inducta, an verò intus facta, à succo nutricio in tubulis ossium stagnante, viscido, acri, acido? talis enim humor ossis osis subitantiam terebrat &crodit, eamque inducit figu ram, quam ab inaequalitate &fungositate Spinam ventosam, seu ventositatem spinae appellaverunt veteres: cujus nominis barbariem Severinus in opere d. recond. abscess. castigavit, substitutione vocabuli Pedarthrocaces, quod puerorum abscessum notat: quia in pueris frequentior affectus est, ob molliora ossa &patentiores in iis tubulos, in quos major alimenti copia defertur, pro augmentatione.