Latin
RELATIO V
Engelbert Kaempfer, Amoenitates exoticae 74
Unproofread scanNot analysed yet
Execrabile id malum est in hoc Regno, cui mederi Rex recensionibus frequentioribus &improvisis incassum nititur. Nam Commissariorum vel nimiùm venales oculi, vel non satis lyncei, ludi se iisdem, quibus in Germaniâ nostrâ, praestigiis patiuntur. Bis mille insuper praetoriani pedites sunt, Dsjesairi dicti, armis &vestitu fulgentes; qui verò, aere Regio scripti, nec praedictis Tribunis, nec Gubernatori provinciae, sed soli parent supremo aulae Marescallo. Stipendia quibus aluntur milites aequalia inter aequales non sunt. Equitibus primi ordinis ad minimum stips datur novem, aliis decem pluriumve Tomanorum; Decurioni quindecim; Centurioni triginta, Chiliarcho septuaginta, ipsi Duci centum &quinquaginta. Mancipiorum equitatus, pensione gaudet paulo minori, &illo rursus militia pedestris. Solvuntur stipes, uti ceteris ministris, sic militibus quoque in Defter chonèh, sive Camerâ computationum (Gallicè, la chambre des comptes) non paratâ pecuniâ, sed assignationum, ut vocant schedulis, quibus stipendium quisque suumjubetur petere ex locis (pagis, urbibus) diversis, &à se invicem tanto saepè spatio distantibus, ut pro viatici expensis aliquando non sufficiat. Quâ iniquitate coguntur gregarii, ut aliis schedulas suas vendant pretio minori; contenti, si pro assignatis tomanis decem, parati aeris sex, vel, pro longiori locorum distantiâ, quinque saltem accipiant. Non desunt enim, qui quaestûs causâ schedulas à militibus coëmunt, gnari peregrinationis compendio &minori impensa absolvendae. Ceterùm, quod exercitia, disciplinam, armaturam atque reliqua Martis attributa concernit, nil invenio in militiâ Persianâ, quod cum nostris comparare audeam. Nec e enim velipi vocaibusa in idiomate Periutum sepe.