Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., DEUS PATER MARIAE VIRGINI., lines 2.1.133-2.1.158
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.1.133-158
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc ubi nos vitae primum donaveris isti,
Et populis pacem temporibusque feres.
Saecula nobiscum venient non qualia fama est,
Falciferum nato deseruisse senem.
Sed quae cum superis mortalia nomina iungant,
Et superas faciant sponte patere domos.
Ianua placati reserabitur aurea caeli,
Claudetur Stigii regia magna Iovis.
Quin etiam sanctae renovabitur ordo quietis,
Cessabunt curvae bella sonare tubae.
Caerula non aliquae consternent aequora classes,
Nulla cruentata cede rubebit humus.
Omnis odoratas populus conversus ad aras
Martia securo conteret arma pede.
Scuta virum et galeas mordax rubigo peruret,
Abiecto fiet gratior ense ligo.
Tuta locupletes proscindent arva coloni
Sponte sua pinguis luxuriabit humus.
Omnia liberius producet munera tellus,
Quae vix agricolis ante coacta dabat.
Cetera, quem paries, tecum Deus ipse, loquetur
Scribere nunc soli fas erat ista tibi.
Interea parva pondus gestabis in alvo,
Quod non angelici sustinuere chori.
Iam quod nemo potest nisi nos tribuisse roganti,
Accipe quod praestas omnibus ipsa, Vale.