Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA VIRGO DEO PATRI., lines 2.2.1-2.2.42
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.2.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
Quam sine te non est tellus habitura salutem,
Ut partam per me possit habere, veni
Littera quod sparsis non convenit ista lituris
Hoc breve mortalis dextera fecit opus.
Dextera quae calamum vix nunc tenet aegra labantem
Hei miseram quanti ponderis urget onus.
Ausa humilis magno rescribere virgo Tonanti
Quam ferat, aggredior, mens mea, maius opus.
Quamvis nota satis tua sit clementia nobis
Maiestas cui non ista stupenda tua est?
Nunc tamen unanimi Princeps ter maxime regni,
Da veniam si plus quam decet, audet amans.
Et facis, et non est te uno mansuetior alter,
Audaces venia cogimur esse tua.
Tu facis ut precibus suffultus navita iustis,
Audeat immenso credere vela mari.
Martius ipse tuo confisus numine miles,
Non timet armatis obvius ire globis.
Denique cuncta tua pietate pericula temnit,
Quisquis gentiles non putat esse Deos.
Iure igitur magni servit tibi fabrica caeli,
Quicquid et haec extra quicquid et intus habet.
Iure capax regnum tibi terminat igneus orbis,
Si posset regni terminus esse tui.
Iure tuum nomen mundus reverenter adorat,
Te quando includit mitius ille nihil.
Ergo metus omneis posui, sic ipse iubebas,
Fas homini non est spernere iussa Dei.
Sic etiam iuvenum pulcherrimus ille monebat,
Qui mihi non falso pectore dixit, ave.
Iam super Oceanum madido Sol crine pependit,
Flammiferae noctis nuntius ortus erat.
Sola fui thalamumque sera custode coegi,
In manibus Solimi carmina vatis erant.
Concipiet natum virgo paritura, legebam
Docta prius tanti mystica scripta viri.
Nascere magna parens, felix age fulgeat ortus
Afflictis dixi, gentibus affer opem.
O mihi si liceat quacumque in stirpe futura es,
Aptarem famulas ad tua iussa manus.
Quae te digna manet genitrix, o filia maior
Nulla potest laudes lingua referre tuas.