Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., DEUS PATER MARIAE VIRGINI., lines 2.1.89-2.1.132
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.1.89-132
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsa puerque tuus vobisque minister Ioseph,
Ibitis igniferae proxima regna Pharo.
Nempe latens divina, sui nec prodiga virtus
Praesentem poterit dissimulare Deum.
Donec ab humana solvatur luce Tyrannus,
Natum ex Aegypto tunc revocabo meum:
Nata Deo, paritura Deum, decus addita divis
An quia legisti triste quid, aegra doles?
Ne doleas, nulli ignorant sua gaudia luctus,
Prudenter caelo vindice nemo dolet.
Non tamen ignoro quam sis animosa virago,
Fortiter in casus quoslibet ire potes.
Scimus enim sacris nondum satis apta dicari,
Quanta frequentandam feceris ante domum.
Scimus et ad sacras quam sancte vixeris aras,
O digna immensum claudere sola Deum.
Scimus, et ut credas numquam te virgo reliqui,
Me sine pars vitae nulla peracta tuae est.
Sive dabas castis manibus pia tura ministris,
Seu nivea ferres lumina vota manu.
Ipse aderam praesensque meo cupiebar amori,
Nesciaque es votis saepe potita tuis.
Hic meus ardor erit dixi, meus ignis in illa,
Haec est in thalamos digna venire meos.
Sed neque nubigeno descendam tectus in auro,
Nec mihi mentitus suscipietur olor.
Qualiter imprudens mentita est cumque vetustas
Viderit, ingenio nos meliore sumus.
Nostrum virginea verbum calefiet in alvo,
Ut solet a Zephyris crescere planta recens.
Sum tecum tecumque fui puerilibus annis,
Adque tuos mores officiosus eram,
Nunc quoque cum legeres virgo est paritura Tonantem,
Optasti posses illius esse comes.
Adstabam dextraque humerum complexus eburnum,
Tune comes dixi quae potes esse parens.
Nec mora de superis legatus Gabriel inquit,
Vive parens domino virgo futura meo.
I nunc et dubita quis nuntius iste, quis ales,
Quid sine mortali sis paritura viro.
Certa tui, non hoc hominum vulgaveris ulli,
Ista sed in tacito gaudia conde sinu.
Paulatim incipiet gravidus turgescere venter,
Nec vulgo metuas illa vel ista loqui.