Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.43-2.4.84
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.43-84
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc ego vel potui crudelior esse videri,
Quam quibus est propria mamma resecta manu.
Nata feris pavisse feras, tigresque luposque,
Non potui casto pascere lacte Deum.
Duritia potui superare Adamanta videri.
Si non quae pateris non meruisse querar.
Quae quamvis placuisse queant tibi forte per ipsum,
Qui mala postremis deteriora tulit.
Te tamen indigne plecti dolet. O mihi saltem
Quis dabit ut pro te tristia fata feram?
Cui, quod non penitus cecidi, quod paene revixi
Mortua, cui quod sum debeo, quodque fui.
Ut taceam qua me totiens pietate levaris,
Quanta animi fuerim sarcina saepe tui.
Omnia solus eras soli mihi namque relictae,
Postquam est in patriam redditus ille suam.
Ille decus nostrum, nostrae dator ille salutis.
Heu mihi cur nomen dicere triste fuit.
Nescio quae dulcedo meos renovare dolores
Hic solet, in dicto nomine vulnus erat.
Maternum exanimant dilecta vocabula pectus,
Et tamen est quare commeminisse iuvet.
Sic quoque vicina iam lumina morte gravatus
Matris in indicto nomine mitis erat.
Tam miserae, fractaeque malis, passaeque dolores,
Dixisses quiddam blandius interii.
Ecquae vel potuit gravius vel debuit umquam
Quod peperit nostra mater amare fide?
Ecquae vel maius peperit? cui deinde per omnem
Cum partu vitam vivere peius erat?
Tempore ab hoc nostra quo terras venit ab alvo
Humano soboles corpore tecta Dei.
Quot tulerim duros non est numerare labores,
Tempore ab hoc paucis laeta diebus eram.
Laeta fui tunc cum mihi missus ab aethere, dixit
Pectore non falso nuntius ales, ave.
Tunc quoque, cum tantam peperi sine crimine prolem,
Cumque darent illi tres tria dona Magi.
Laeta triumphata redeuntem morte videbam,
Calcantemque alacri nubila regna pede.
Spiritus a patria laetam quoque sede relabens
Vidit, eras nostri pars quota et ipse chori.