Latin
30.12 to 30.17
Epistolae Austrasicae, Epistolae Austrasicae Selectae 30.12-17
Not analysed yet
XXXVI. SIMILI PROLOGO AD MEGANTEM CURATOREM. Celsitudinis vestrae agnoscentes dignitatem meritis inlustratam, oportunum duximus, distinare vel litterarum conloquia, quorum per longa intervalla non adhibetur praesentia. Idcirco gloriose magnitudini vestrae salutationis iura honorifice persolventes, significamus, praesentium legatarios nostros studio catholice caritatis ad tranquillissimum principem Romane reipublicae devinctissime distinasse; quibus benigne receptis, cum sibi verbo demandata cum vestra magnificentia fideliter contulerint, illud pro utilitate utrorumque gentium augusto suggerite, ut pacificis partibus gratulemus pariter suae potestati vos consiliis adherere. XXXVII. CHILDEBERTUS REX FRANCORUM VIRO GLORIOSO ATQUE PRAECELSO PAULO, HOC EST PATREM IMPERATOREM. Praecelse potestati vestrae generosa praeconia, quae vos tantum extulerunt, divinitate propitia, ut de vestro, germine procrearetur feliciter, qui gubernaret imperial nobis prospere nuntiata provocat, ut, quos affectu columus, missis etiam epistolis ambiamus. Quapropter praecellentissime gloriae vestrae prumpta caritatis salutis officia dissolventes et vestris amicitiis nos sincerissime committentes significare curavimus, praesentium legatarios nostros ad tranquillissimum principem Romane reipublice, si Dei dicto conplacet, causa communis utilitatis studiosissime distinasse; qui Christo propitio, cum vobis sibi verba commissa detulerint, cum serenissimo augusto salubriter pertractate et, inter utramque gentem quae paci conveniunt, ad prospera feliciter deliberations perducite, quatenus, qui in vobis vestrisque societatem caritatis inlaesae requiremus, recipiamus in responses de foederatis utrisque partibus, quod optamus. Finit. XXXVIII. CHILDEBERTUS REX FRANCORUM INLUSTRO ATQUE MAGNIFICENTISSIME ITALICAE PATRICIAE. Gloriosae dignitatis vestrae ad nos felicter opinione delata, votivum nobis extitit, quam praeferri fama cognovimus, ut commeantibus litteris amicabiliter inquiramus. Quapropter gloriose celsitudinis vestrae salutis officia praedicabiliter exsolventes et, ut de vobis iugiter prospera cognoscere valeamus, optantes, notitiae vestre deferimus, praesentium legatarios nostros ad serenissimum principem Romane reipublicae, si Domini dictu conplacet, utilitatis communis studio fiducialiter distinasse; qui cum caelesti favore vobiscum aliqua sibi mandata contulerint, illud impendatis salubri consilii, quos, pacificatis utrisque gentibus, prosit regionibus pariter atque regnantibus, et habeat utraque pars vicissitudinarium de se sibi, Domino subministrante, solacium.