Latin
DE LAVDE MATRIMONII
Erasmus, Encomium artis medicae 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE LAVDE MATRIMONII uario rerum genere foecundat, uelut infuso semine, ma riti fungitur officio? Sed singula percurrere nimis longum arbitror. Quorsum autem haec spectant? eo uidelicet, ut intelligamus coniugali societate &constare, &contineri omnia, sine ea dissolui, interire, collabi cuncta. Fingunt ueteres illi ac sapientissimi poetae, quibus studium fuit philosophiae praecepta fabularum inuolucris tegere, Gigantes anguipedes terrae filios, extructis in coelum montibus bellum superis intulisse. Quid haec sibi uult fabula?