Latin · ~8 min
1.103 to 1.105
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.103-105
Not analysed yet
[1,97] Ut bene audias, id certissima consequeris uia, si qualem te cupis praedicari, talem temet ipsum exhibeas. Non est uera laus quae extorquetur metu, aut tribuitur ab adulatoribus. Et male agitur cum fama Principis, si huius praesidium in silentio minis indicto situm est. iam ut maxime tua sileat aetas, certe loquetur posteritas. Quamquam quis umquam tam formidabilis fuit Tyrannus, ut omnium linguas cohibere potuerit? In primis cauendum Christiano Principi, quod grauiter a Seneca scriptum est: Inter eos qui Reges appellantur, inueniri nonnullos, cum quibus si conferas Phalaridem, Dionysium, Polycratem, quorum et ipsa uocabula in omnium seculorum abominationem abierunt, indigni sint, qui Tyranni uocentur. Neque enim refert qua uia, sed quo tendas. Qui ad commodum publicum spectat, Rex est qui ad suum, Tyrannus. At quo tandem nomine censebimus istos qui suam felicitatem patriae malis alunt, et re praedones agunt, nomine Principes, sed falsissimo? [1,98] Plato uetuit legibus suis, ne quis Deum ullius mali causam diceret, propterea quod natura bonus sit ac beneficus. At Princeps Dei simulacrum quoddam est, si uere Princeps sit. Quantum igitur abhorrent ab hoc exemplari, qui sic rem gerunt, ut quidquid malorum in Republica cooritur, id ipsorum uitio cooriatur? [1,99] Nec audiendus est, si quis hic forte clamitet adulator: at istud est Principem in ordinem cogere. Imo qui Principi licere uult quod honestum non sit, is eum in ordinem cogit. Quid enim est aliud Principem in ordinem cogere, quam talem reddere, quale est hominum uulgus? ut irae, ut libidini, ut ambitioni, ut auaritiae seruie, ut stultitiae sit obnoxius? Indignum uero facinus et non ferendum, si hoc non licet Principi, quod non licet Deo. Non postulat sibi licere Deus, ut secus agat quam honesti dictat ratio: quod si faceret, iam nec Deus esset. Proinde qui Principi licere uult, quod pugnet cum natura ac ratione Principis, is demum illum Principis honore spoliatum unumquempiam e media plebe facit. Non pudeat Principem honesto parere, cui paret ipse Deus. Neque se putet minus esse Principem, si ad summi Principis imaginem pro uirili accesserit.