Latin · ~7 min
1.99 to 1.102
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.99-102
Not analysed yet
[1,93] Aristoteles in Politicis suis, quid tandem exigit a Principe uir Ethnicus? num Nerei formam, aut Milonis uires, num Maximini proceritatem, num Tantali talenta? Nihil horum. Quid igitur? Summam et absolutam uirtutem, in priuatis contentus mediocritate. [1,94] Si potes simul esse Princeps et uir bonus, fungere pulcerrimo munere: sin minus, abiice Principem potius quam ut ea gratia uir malus fias. Virum bonum inuenire licet, qui bonum Principem non possit agere. At bonus Princeps esse non potest, qui non idem sit uir bonus. Quamquam nunc eo redierunt quorumdam Principem mores, ut haec duo multum inter se pugnare uideantur, uir bonus et Princeps: planeque stultum et ridendum habeatur in Principe praedicando boni uiri facere mentionem. [1,95] Regem agere non potes, nisi te ratio rexerit, hoc est, nisi in omnibus consilium ac iudicium sequaris, non animi cupiditatem. Nec aliis potes imperare, nisi prius ipse parueris honesto. [1,96] Absit procul ab animo Principis uox illa plus quam tyrannica: Sic uolo, sic iubeo, sit pro ratione uoluntas. Ac multo magis illa quae iam in publicam hominum exsecrationem abiit, Oderint dum metuant. Tyrannicum imo foemineum est, animi libidinem sequi, et pessimus diuturnitatis custos est, metus. Sit hoc perpetuum Principis decretum, laedere neminem, prodesse omnibus, praesertim suis: mala uel tolerare, uel mederi, prout iudicabit in rem communem expedire. Qui hunc animum non adfert ad Rempublicam, Tyrannus est, non Princeps. Si quis te pro Principe Tyrannum aut praedonem appellet, nonne uehementer commoueberis, et atrocia parabis supplicia? et merito. Est enim atrox, nec ullo pacto ferenda contumelia. At illud mihi iam cogites, uelim, quanto contumeliosior est in se ipsum, qui uolens talis est, qualem ille praedicat? Nam grauius est esse furem quam dici, et atrocius est uitiare uirginem, quam uitium exprobrare.