Latin · ~4 min
1.106
Erasmus, Institutio Principis Christiani 1.106
Not analysed yet
[1,100] Haec atque huiusmodi boni Principis semina statim inserant in rude pueri pectus, hinc parentes, hinc nutrices, hinc praeceptor, haec uolens discat, non coactus. Sic enim conuenit institui Principem, qui liberis ac uolentibus sit imperaturus. Discat amare uirtutem, horrere turpitudinem, et ab inhonestis pudore, non metu coerceatur. Et quamquam nonnulla boni Principis spes in emendatis moribus ac moderatis affectibus est sita, praecipua tamen est in rectis opinionibus. Nam mores malos aliquoties et pudor corrigit, deprauatos affectus uel aetas emendat uel admonitio. Caeterum ubi persuasum est, id cum uirtute coniunctum esse, quod procul abest ab honesto, et id egregium esse Principis munus, quod plus quam tyrannicum est, hoc est ubi fontes sunt infecti, a quibus omnes uitae proficiscuntur actiones, tum difficillimum fuerit mederi. Proinde in hoc primam ac praecipuam esse curam oportet instituentis, sicuti dictum est, ut prauas uulgi opiniones penitus ex animo reuellat si quae forte insederint, et salutares Christianoque Principe dignas inserat.